- MELGORIENSES nummi dicti sunt
- MELGORIENSES nummi dicti suntquos Melgorienses primo in Occitania (Galliae prov.) Comites, postea Episcopi Magalonenses seu Montispessulani, post quam idem Comitatus in ipsorum ius concessit, A. C. 1197. cudere consuevêre: iuris huius parte postmodum venditâ Montispessulani Consulibus ac Dominis, ut habet Catellus Erum Occitanic. l. 3. Horum 46. solidos confecisse marcam argenti, patet ex Charta A. C. 1145. apud Car. du Fresne; et Plantavitius in Episcopis Lodov. p. 96. testatur, A. C. 1188. 60. milia solidorum Melgoriensium valuisse, 24. mill. libratum Turonensium: Valebat enim, inquit idem, asses octo Gallicos hodiernos solidus unus Melgoriensis; et p. 119. ait 50. solidos huiusmodi confecisse A. C. 1213. marcam argenti fini etc. Sed et etiamnum in Ecclesia Narbonensi, solidis Melgoriensibus rationes ineuntur. Inclaruêre autem Melgoriensis inprimis monetae officinae, quoniam, cum in compluribus Occitaniae locis fodinae auri argentique exstiterint, in hoc praesertim tractu opulentae quaedam fuêre. Id porro in hasce monetas iuris erat Montispessulani dominis, ut pro quacumque, quae cuderetur libra, tres eis percipere denarios liceret; quos tres denarios, in heredii sortem, Guilielmus cognomine de Tortosa, fil. secundogenitus Guilielmi, Domini Montispessulani, et Sibyllae, a patre primitus obtinuit, ac Guilielmo Montispessulan. Domino, fratri suo, donavit A. C.1157. etc. Quam in rem vide plura apud Car. du Fresne in Glossar. ubi de Monetis Baronum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.